monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 60, 7. <<<     >>> 9.

8.

1 Sed si divina et praetereunt, saltem imperatorum praecepta, a quibus amplissimum accepisti honorem, haudquaquam praeterire te debuerunt.
2 Nam Theodosius imperator etiam patrueles fratres et consobrinos vetuit inter se coniugii convenire nomine, et severissimam poenam statuit, si quis temerare ausus esset fratrum pia pignora; et tamen illi invicem sibi aequales sunt: tantummodo quia propinquitatis necessitudine et fraternae societatis ligantur vinculo, pietati eos voluit debere, quod nati sunt.